Hľadaný výraz: Lk 23,13-24, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
13 Pilatus autem, convocatis principibus sacerdotum et magistratibus et plebe, 14 dixit ad illos: “ Obtulistis mihi hunc hominem quasi avertentem populum, et ecce ego coram vobis interrogans nullam causam inveni in homine isto ex his, in quibus eum accusatis, 15 sed neque Herodes; remisit enim illum ad nos. Et ecce nihil dignum morte actum est ei. 16 Emendatum ergo illum dimittam ”. 18 Exclamavit autem universa turba dicens: “ Tolle hunc et dimitte nobis Barabbam! ”, 19 qui erat propter seditionem quandam factam in civitate et homicidium missus in carcerem. 20 Iterum autem Pilatus locutus est ad illos volens dimittere Iesum, 21 at illi succlamabant dicentes: “ Crucifige, crucifige illum! ”. 22 Ille autem tertio dixit ad illos: “ Quid enim mali fecit iste? Nullam causam mortis invenio in eo; corripiam ergo illum et dimittam ”. 23 At illi instabant vocibus magnis postulantes, ut crucifigeretur, et invalescebant voces eorum. 24 Et Pilatus adiudicavit fieri petitionem eorum:

1

mail   print   facebook   twitter